In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. defendas ignava tuis neu tradita libris
  2. omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit
  3. oceanus, domui, tanta caligine mergi
  4. calcarique sinas. nam quae iam bella geramus
  5. mollibus auspiciis? quae iam conubia prolem
  6. vel frugem latura seges? quid fertile terris,
  7. quid plenum sterili possit sub consule nasci?
  8. eunuchi si iura dabunt legesque tenebunt,
  9. ducant pensa viri mutatoque ordine rerum
  10. vivat Amazonio confusa licentia ritu.
    v.1.p.176
  11. Quid trahor ulterius? Stilicho, quid vincere differs,
  12. dum certare pudet? nescis quod turpior hostis
  13. laetitia maiore cadit? piratica Magnum
  14. erigit, inlustrat servilis laurea Crassum.
  15. adnuis. agnosco fremitum, quo palluit Eurus,
  16. quo Mauri Gildoque ruit. quid Martia signa
  17. sollicitas? non est iaculis hastisve petendus:
  18. conscia succumbent audito verbere terga,