de raptu Proserpinae

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo
  2. “reddite " vociferans. " non me vagus edidit amnis ;
  3. non Dryadum de plebe sumus. turrita Cybebe
  4. me quoque Saturno genuit. quo iura deorum,
  5. quo leges cecidere poli ? quid vivere recte
  6. proderit ? en audet noti Cytherea pudoris
  7. ostentare suos post Lemnia vincula vultus !
  8. hos animos bonus ille sopor castumque cubile
  9. praebuit ! amplexus hoc promeruere pudici !
  10. nec mirum, si turpe nihil post talia ducit.
  11. quid vos expertes thalami ? tantumne relictus
  12. v.2.p.366
  13. virginitatis honos ? tantum mutata voluntas ?
  14. iam Veneri iunctae, sociis raptoribus, itis ?
  15. o templis Scythiae atque hominem sitientibus aris
  16. utraque digna coli ! tanti quae causa furoris ?
  17. quam mea vel tenui dicto Proserpina laesit ?
  18. scilicet aut caris pepulit te, Delia, silvis
  19. aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas.
  20. an gravis eloquio ? vestros an forte petebat
  21. importuna choros ? atqui Trinacria longe,