de raptu Proserpinae

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. iniussaeque manus mirantia pectora tundunt.
  2. si buxus inflare velim, ferale gemiscunt ;
  3. tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.
  4. ah vereor, ne quid portendant omina veri !
  5. hae longae nocuere morae ” “Procul inrita venti
  6. dicta ferant " subicit Cybele ; " nec tanta Tonanti
  7. segnities, ut non pro pignore fulmina mittat.
  8. i tamen et nullo turbata revertere casu.”
  9. Haec ubi, digreditur templis. sed nulla ruenti
  10. mobilitas : tardos queritur non ire dracones
  11. inmeritasque movens alterno verbere pennas
  12. Sicaniam quaerit, cum necdum absconderit Idam.
  13. cuncta pavet speratque nihil, sic aestuat ales,
  14. quae teneros humili fetus commiserit orno
  15. adlatura cibos, et plurima cogitat absens :
  16. ne gracilem ventus decusserit arbore nidum,
  17. ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.
  18. v.2.p.356
  19. Ut domus excubiis incustodita remotis
  20. et resupinati neglecto cardine postes
  21. flebilis et tacitae species adparuit aulae,