de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. “O sociae, mecum thalami quae iura perosae
  2. virgineo gelidos percurritis agmine montes,
  3. cernitis ut Latio superi communibus ornent
  4. hunc annum studiis ? quantos Neptunus equorum
  5. donet ab orbe greges ? laudi quod nulla canendae
  6. fratris plectra vacent ? nostram quoque sentiat idem
  7. quam meritis debemus opem. non spicula poscit
  8. iste labor ; maneant clausis nunc sicca pharetris,
  9. omnis et a solitis noster venatibus arcus