de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. quod te iam tanto meruisset pignore civem.
  2. Nee tamen ingratum nec, qui benefacta referre
  3. v.2.p.56
  4. nesciat, hunc credas populum. si volvere priscos
  5. annales libeat : quotiens hic proelia sumpsit
  6. pro sociis ! quotiens dono concessit amicis
  7. regibus Ausonio quaesitas sanguine terras !
  8. publica sed numquam tanto se gratia fudit
  9. adsensu : quis enim princeps non omnibus egit
  10. obsequiis dominum sese patremque vocari,
  11. quod tibi continuis resonant convexa diebus ?
  12. macte novis consul titulis ! Mavortia plebes
  13. te dominum Bruto non indignante fatetur
  14. et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta
  15. libertas Romana pati, Stilichonis amori
  16. detulit. exultant avidi, quocumque decorus
  17. conspiciare loco, nomenque ad sidera tollunt
  18. nec vaga dilecto satiantur lumina vultu :
  19. seu circum trabeis fulgentibus aureus intres,
  20. seu celebres ludos, solio seu fultus eburno
  21. cingas iure forum, denso seu turbine vulgi