de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. in proprium sed ducta larem victricia reddit
  2. fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim,
  3. auspiciis capitique errantia membra reponit.
  4. Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi,
  5. qua nihil in terris complectitur altius aether,
  6. cuius nec spatium visus nec corda decorem
  7. nec laudem vox ulla capit ; quae luce metalli
  8. aemula vicinis fastigia conserit astris ;
  9. quae septem scopulis zonas imitatur Olympi ;