de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. pacis consilium : per quem squalore remote
  2. pristina Romuleis infloruit artibus aetas,
  3. per quem fracta diu translataque paene potestas
  4. v.2.p.52
  5. non oblita sui servilibus exulat arvis,
  6. in proprium sed ducta larem victricia reddit
  7. fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim,
  8. auspiciis capitique errantia membra reponit.
  9. Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi,
  10. qua nihil in terris complectitur altius aether,
  11. cuius nec spatium visus nec corda decorem
  12. nec laudem vox ulla capit ; quae luce metalli
  13. aemula vicinis fastigia conserit astris ;
  14. quae septem scopulis zonas imitatur Olympi ;