de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. seque etiam crevisse videt. quis Gallica rura,
  2. quis meminit Latio Senonum servisse ligones ?
  3. aut quibus exemplis fecunda Thybris ab Arcto
  4. vexit Lingonico sudatas vomere messes ?
  5. ilia seges non auxilium modo praebuit urbi,
  6. sed fuit indicio, quantum tibi, Roma, liceret :
  7. admonuit dominae gentes instarque tropaei
  8. rettulit ignotum gelidis vectigal ab oris.
  9. Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini,