de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. iam non praetumidi supplex Orientis ademptam
  2. legatis poscit Libyam famulosve precatur
  3. (dictu turpe) suos : sed robore freta Gabino
  4. te duce Romana tandem se vindicat ira.
  5. ipsa iubet signis bellaturoque togatus
  6. imperat et spectant aquilae decreta senatus.
  7. ipsa tibi trabeas ultro dedit, ipsa curulem
  8. obtulit ultori fastosque ornare coegit.
  9. Nil perdit decoris prisci nec libera quaerit
  10. saecula, cum donet fasces, cum proelia mandet ;
  11. seque etiam crevisse videt. quis Gallica rura,
  12. quis meminit Latio Senonum servisse ligones ?
  13. aut quibus exemplis fecunda Thybris ab Arcto
  14. vexit Lingonico sudatas vomere messes ?
  15. ilia seges non auxilium modo praebuit urbi,
  16. sed fuit indicio, quantum tibi, Roma, liceret :
  17. admonuit dominae gentes instarque tropaei
  18. rettulit ignotum gelidis vectigal ab oris.
  19. Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini,
  20. v.2.p.50
  21. rectores Libyae populo quod iiidice pallent