de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. est tua quod, nostros qui consulis omnia patres,
  2. de monstris taceas. pellendi denique nulla
  3. dedecoris sanctum violant oracula coetum
  4. nec mea funestum versavit curia nomen.
  5. pars sceleris dubitasse fuit : quaecumque profana
  6. pagina de primo venisset limine Phoebi,
  7. ante fretum deleta mihi, ne turpia castis
  8. auribus Italiae fatorum 1 exempla nocerent.
  9. publicus ille furor, quantum tua cura peregit,
  10. secretum meruit, laetetur quisquis Eoos
  11. scribere desierit fastos : portenta Gabinos
  12. ista latent ; propriam labem texisse I'aborent.
  13. cur ego, quem numquam didici sensive creatum,
  14. gratuler exemptum ? delicti paenitet illos :
  15. nos nec credidimus. Fuerit tamen omnibus unum
  16. crimen et ad nostras manaverit usque secures :
  17. plus ideo sumenda tibi fastigia vitas,
  18. ne pereat tam priscus honos, qui portus honorum
  19. semper erat. nullo sarciri consule damnum
  20. excepto Stilichone potest, bene praescia tempus