de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. aut monitos certa dignantur imagine somnos.
  2. Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae
  3. certatim petiere tibi. poscentibus ipse
  4. restiteras et mens, aliorum prona favori,
  5. index dura sui, facibus succensa pudoris
  6. tarda verecundis excusat praemia causis.
  7. ergo avidae tantosque novi spe consulis annos
  8. elusae dominae pergunt ad limina Romae,
  9. si minus adnuerit precibus, vel cogere certae
  10. cunctantem votoque moras auferre paratae.
  11. conveniunt ad tecta deae, quae Candida lucent
  12. monte Palatino. glaucis tum prima Minervae
  13. nexa comam foliis fulvaque intexta micantem
  14. veste Tagum tales profert Hispania voces :
  15. “Cunctamihi semper Stilicho, quaecumque poposci,
  16. concessit tantumque suos invidit honores.
  17. Augusti potuit soceri contemnere fasces :
  18. iam negat et genero. si non ut ductor ab orbe
  19. quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula.
  20. exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam