de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera
  2. effigies ductura tuas, quis devius esset
  3. angulus aut regio quae non pro numine vultus
  4. dilectos coleret, talem ni semper honorem
  5. respueres ? decus hoc rapiat, quem falsa timentum
  6. munera decipiunt, qui se diffidit amari.
  7. hoc solus sprevisse potest, qui iure meretur.
  8. Undique legati properant generique sub ore
  9. in tua centenas optant praeconia voces.
  10. grates Gallus agit, quod limite tutus inermi
  11. et metuens hostile nihil nova culmina totis
  12. v.2.p.16
  13. aedificat ripis et saevum gentibus amnem
  14. Thybridis in morem domibus praevelat amoenis.
  15. hinc Poeni cumulant laudes, quod rura tyranno
  16. libera possideant ; hinc obsidione solutus
  17. Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis
  18. oppida laxatis ausus iam pandere portis
  19. rursum cote novat nigras rubigine falces
  20. exesosque situ cogit splendere ligones
  21. agnoscitque casas et collibus oscula notis