de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Hinc amor, hinc veris et non fallacibus omnes
  2. pro te solliciti votis ; hinc nomen ubique
  3. plausibus, auratis celebrant hinc ora figuris.
  4. quae non incudes streperent, quae flamma vacaret
  5. fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera
  6. effigies ductura tuas, quis devius esset
  7. angulus aut regio quae non pro numine vultus
  8. dilectos coleret, talem ni semper honorem
  9. respueres ? decus hoc rapiat, quem falsa timentum
  10. munera decipiunt, qui se diffidit amari.
  11. hoc solus sprevisse potest, qui iure meretur.
  12. Undique legati properant generique sub ore
  13. in tua centenas optant praeconia voces.
  14. grates Gallus agit, quod limite tutus inermi
  15. et metuens hostile nihil nova culmina totis
  16. v.2.p.16
  17. aedificat ripis et saevum gentibus amnem