de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. inlecebris torvos auro circumlinit hydros,
  2. ilia voluptatum multos innexuit hamis :
  3. te numquam conata capit. non prava libido
  4. stupris advigilat ; non tempora somnus agendi
  5. frustratur ; nullo citharae convivia cantu,
  6. non pueri lasciva sonant, quis cernere curis
  7. te vacuum potuit ? quis tota mente remissum
  8. aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet
  9. laetitiae ? non indecores aeraria lassant
  10. expensae ; parvo non improba littera libro
  11. absentum condonat opes, a milite parcus
  12. diligeris ; neque enim neglectas pace cohortes
  13. tunc ditas, cum bella fremunt. scis nulla placere
  14. munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert
  15. serus et incassum servati prodigus auri.
  16. antevenis tempus non expectantibus ultro
  17. munificus mensaeque adhibes et nomine quemque
  18. compellas clari, sub te quod gesserat olim,
  19. admonitum facti, figendaque sensibus addis
  20. verba, quibus magni geminatur gratia nodi. 1