de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps
  2. imperium pulsaret hiems, nil fessa remisit
  3. officii virtus contraque minantia fata
  4. pervigil eventusque sibi latura secundos
  5. maior in adversis micuit: velut arbiter alni,
  6. nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion,
  7. exiguo clavi flexu declinat aquarum
  8. verbera, nunc recta, nunc obliquante carina
  9. callidus, et pelagi caelique obnititur irae.
  10. Quid primum,Stilicho,mirer? quod cautus ad omnes
  11. restiteris fraudes, ut te nec noxia furto
  12. littera nec pretio manus inflammata lateret?
  13. quod nihil in tanto circum terrore locutus
  14. indignum Latio? responsa quod ardua semper
  15. Eois dederis, quae mox effecta probasti —
  16. v.1.p.386
  17. securus, quamvis et opes et rura tenerent
  18. insignesque domos? levis haec iactura; nec umquam
  19. publica privatae cesserunt commoda causae,
  20. dividis ingentes curas teque omnibus unum
  21. obicis, inveniens animo quae mente gerenda,