Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- mira silex mirusque latex, et flumina vincit
- et lapides merito, quod fluit et lapis est.
- Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet
- et gelidum tenero pollice versat onus,
- vidit perspicuo deprensas marmore lymphas,
- dura quibus solis parcere novit hiems,
- et siccum relegens labris sitientibus orbem
- inrita quaesitis oscula fixit aquis.
v.2.p.266
- Marmoreum ne sperne globum : spectacula transit
- regia nec Rubro vilior iste mari.
- informis glacies, saxum rude, nulla figurae
- gratia, sed raras inter habetur opes.
- Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos
- nec redit alterno pollice ducta salus ?
- scribendine labor ? sed quae tam prona facultas,
- carmina seu fundis seu Cicerone tonas ?
- cedere divitiis animi fortuna fatetur
- et tantas oris copia vincit opes.