Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis
  2. Ionio credam turgida vela mari,
  3. sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus
  4. irati relegam carmina grammatici :
  5. nulla meos traxit petulans audacia sensus,
  6. liberior iusto nec mihi lingua fuit.
  7. versiculos, fateor, non cauta voce notavi,
  8. heu miser ! ignorans, quam grave crimen erat.
  9. Orpheos alii libros impune lacessunt
  10. nec tua securum te, Maro, fama vehit ;
  11. ipse parens vatum, princeps Heliconis, Homerus
  12. iudicis excepit tela severa notae.
  13. sed non Vergilius, sed non accusat Homerus :
  14. neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
  15. en moveo plausus ! en pallidus omnia laudo
  16. et clarum repeto terque quaterque " sophos " !
  17. ignoscat placidus tandem flatusque remittat
  18. et tuto recitet quod libet ore : placet.
  1. Horret apex capitis ; medio fera lumina surgunt
  2. vertice ; cognatus dorso durescit amictus.