De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
latuisse ergo in eo ac latere tu deum dicis? at non hoc prophetae, non patriarchae, non denique lex uniuersa praedixit. non dicebant enim latitaturum, qui uenturum omnibus praedicebant, erras, infelix caecitas, causas blasphemandi quaerens et non inueniens. tu eum latuisse etiam post aduentum suum dicis: ego eum nec prius quidem latuisse comprobo quam ueniret. numquid enim patriarcham illum eximium, cui uocabulum uisio dei praesentis imposuit, qui ex subplantatoris nomine in Israhelis nomen ascendit, numquid sacramentum nascituri ex uirgine dei latuit? qui cum mysterium futurae incarnationis ei concertatione luctantis secum hominis agnouisset, uidi, inquit, deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. quid, quaeso, uiderat, ut uidisse se deum crederet?
numquid inter fulgura se ei et tonitrua deus protulit aut reserato intrinsecus caelo coruscans se ei facies diuinitatis ostendit? nihil utique eorum, sed e di- uerso magis uidit hominem et agnouit deum. o uere dignus indepto nomine et qui interioribus magis quam exterioribus oculis uocabuli a deo dati meruit dignitatem. luctantem secum humanam speciem uidebat et uidere se deum protestabatur. sciebat utique, quod illa hominis species dei ueritas erat, quia, in qua tunc erat specie deus uisus, in ea erat speciei ipsius postea ueritate uenturus.
quamquam quid miremur, si tantus patriarcha indubitanter credidit quod ei ipse per se deus tam [*]( 16] Gen. 32, SO. ) [*]( 1 post ortum] pastor tamen (tII) M 2 et ante terrenis om M 4 silebit pl 6 at] an M 7 latitunim M 8 quia M praedicabant M 10 ergo N 11 cum probo p approbo Mv patriarcba N 13 subplaotorie M ufrJlf M isra«lia p 14 nunquid M 15 mistcrium NMp ex] et N 16 dñm M 18 ae ante deum om. M fulgora Nl 19 reseparato N 22 indepto M 23 uocabulu ... datu M dignitaqte M luctante M 26 speciei] specie Mp 27 quod N 28 per se om. p ) [*]( IVII. Can. l. ) [*]( 31 )