De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

sed gratiae uidelicet tibi pro honore dei agendae sunt, quod theodochon formam honorandam cum deo esse concedis. in quo non tam honor est quam iniuria: neque enim in hoc ipso tribuis domino Iesu Christo honorem diuinitatis, sed negas. subtili quippe impietatis arte honorandum cum deo dicis, ne deum esse fatearis, et hoc ipso, quo uideris cum fallaciter coniunxisse, disiungis. nam cum utique eum non ut deum colendum, sed quasi cum deo honorandum esse blasphemes, ideo ei tribuis diuinae uicinitatis coniunctionem, ut deitatis auferas ueritatem.

impiissime et callidissime hostis dei, peragere uis scelus negantis sub nomine confitentis. honoremus, inquis, sicut diuinae uoluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei. profecit uidelicet apud nos per beneficia sua honor creatoris ac redemptoris nostri domini Iesu Christi. si ideo ab eo de aeterno interitu redempti sumus, ut redemptorem nostrum statuam diceremus, digno uidelicet obsequio, digno cultu respondere benignitati ac pietati illius nitimur, si maiestatem, quam ille propter nos humiliare non rennuit, nos etiam auferre conemur.