De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Quoniam enim inquis per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum. etiamne apostolico testimonio peruersitatem tuam ac scelus probare niteris et contagione impietatis tuae uas electionis infamas, uidelicet ut, quia. a te auctor salutis tuae non intellegitur, idcirco etiam I apostolus deum negasse uideatur?
et tamen, si apostolicie testi- I montis uti placebat, cur uno eius contentus cuncta siluisti et, hoc non subdidisti statim: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, aut illud: sapientiam loquimur inter perfectos, et post alia: quam nemo, inquit, prin.cipum saeculi huius cognouit. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, uel illud: quoniam in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, et: UDUS dominus Iesus Christus, per quem omnia?