De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
iam hoc quam subdole quod ais corruptam reparat imaginem, scilicet ut persuadeas nihil plus fuisse in eo in quo imago reparabatur, quam in ea ipsa imagine fuerit cui reparatio praestabatur. ac per hoc idem tantummodo uis esse dominum quod Adam, nihil plus imaginis reparatorem quam ipsam imaginem corruentem. denique quid agas, quid moliaris, sequentibus probas dicens: sine semine formauit naturam secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat.