De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Sed tempus tandem est ut reliquas etiam occultiores et insidiosiores blasphemias tuas, quia, quod maluissemus, iam ignorare non possumus, saltim ne ignorantes capiant detegamus. posuisti in quodam pestifero tractatu tuo dicens: quoniam diuinae naturae imago est homo, hanc autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem: et sine semine formauit de uirgine naturam secundum illum qui sine semine natus est Adam, et per hominem humanam naturam suscitat: quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum.