De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
et tamen haec omnia nec [*]( 18] cf. Basil. Hexaëm. P, 2, 15. ) [*]( 1 plucita p 5 sumserunt N nuuquid M 7 carne om. p 9 inextimabili M 10 genitricum M generatricura p 11 tantummodo M 12 producunt M erbis M 14 intelligis p i om. M in hutic p natiuitatis Nlp 15 faturis p 16 haec talia M aliquod Nl 17 non om. M ivdduntur M 18 locustis N2Mpo subtegi M terra M 21 omousios Np debeat MfJ tamen NIMp 22 ridiculis Nip quem Nl qui p 23 nuuquid M 26 hibee NMp: ibea v basilicos p quod M 27 omousios Np , I )
Sed tempus tandem est ut reliquas etiam occultiores et insidiosiores blasphemias tuas, quia, quod maluissemus, iam ignorare non possumus, saltim ne ignorantes capiant detegamus. posuisti in quodam pestifero tractatu tuo dicens: quoniam diuinae naturae imago est homo, hanc autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem: et sine semine formauit de uirgine naturam secundum illum qui sine semine natus est Adam, et per hominem humanam naturam suscitat: quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum.
ueneficorum quorundam, ut aiunt, haec consuetudo est, ut in poculis quae conficiunt uenenis mella permisceant, ut dulcibus nocitura celentur, et dum quis mellis dulcedine capitur ueneni peste perimatur. ita ergo et tu dicens: diuinae naturae imago est homo, hanc autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, oras quodammodo poculi pestilentis dulcedine quadam et quasi melle circumlinis, ut haurientes ingestum poculum homines, dum illecebrosa degustant, perniciosa non sentiant.