De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

superfluum forte sit post haec et alia addi aliquid: sed tamen etiam non necessaria ad exemplum addantur ad cumulum. lucustis repente subtexi aera, impleri terras uidemus. prode earum semina, prode ortus, prode generatrices. inde enim, at uides, exeunt, unde nascuntur. praescribe his rebus omnibus, quod homousios parienti esse natiuitas sua debet, et tam inuenieris in praescriptionibus his ridiculus, quam nunc es in neganda domini natiuitate furiosus. et quid post haec? numquid progredi nos debere ultra uel tu ipse existimas? adhuc addimus tamen aliquid. ex ouis uolucrum, quas in Aegypto hibes uocant, basiliscos serpentes gigni indubitabile est. quid cognatum et consentaneum aui atque serpenti? cur homousios parienti natiuitas sua non est?

et tamen haec omnia nec [*]( 18] cf. Basil. Hexaëm. P, 2, 15. ) [*]( 1 plucita p 5 sumserunt N nuuquid M 7 carne om. p 9 inextimabili M 10 genitricum M generatricura p 11 tantummodo M 12 producunt M erbis M 14 intelligis p i om. M in hutic p natiuitatis Nlp 15 faturis p 16 haec talia M aliquod Nl 17 non om. M ivdduntur M 18 locustis N2Mpo subtegi M terra M 21 omousios Np debeat MfJ tamen NIMp 22 ridiculis Nip quem Nl qui p 23 nuuquid M 26 hibee NMp: ibea v basilicos p quod M 27 omousios Np , I )

361
gignentes agunt nec nascentes sciunt, sed fiunt latentibus causis et inexplicabili quadam atque multiplici gignentis lege naturae. et tu eius natiuitati terrenarum opinionum praescriptiunculas obicias, qui nec earum quidem natiuitatum rationem reddere potes, quae nutu ipsius ac praeceptione nascuntur, cuius arbitrium totum agit, cuius imperium totum efficit, cui nihil contra ire, nihil obsistere potuit et ad totum quod possibilitate agendum erat uelle suffecit.