De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

concmnitatem \' pedum, ingenium orium elegantiamque pinnarum quis finxit [*]( 21] cf. Aristot hist, anim V, 21, p. 553*, 19. ) [*]( S ei I ex p milia hominum Mc 4 aperuit NMp 7 nunqiiid M 12 quod] quomodo Np omonsios Np homousius M debeat Mv: cf. N. 6 13 dissimile M se] sibi res av: om. M fort. a se poxsiut M 14 quod M 17 cadttcis) catholicis M 18 ammodum N 19 solertissima. N edi legimus] esse didicimus M 20 solo p 21 sensum N1 exceptu N ex certis M 28 ex auimls M iusensibili M ex insensibilibus sensibilia om. p 26 quo pe: quod NM locuntur Mp conciimitates N\'p concinnitates has an 27 ingenium orium scripsi : geniorium NI ingeniorium N1 artem morum M geminorum p ingeniorum a artem oriiun 0: cf. GeU. 1, 9, 2 de oris et uultus ingenio pennarum 2Ppa )

360
atque composuit? ingenium, iram, prouisionem, motum, placiditatem, concordiam, dissensionem, bella, pacem, ordinationem, dispositionem, officia, principatus, omnia denique quae sunt illis quasi cum Humano genere communia, cuius doctrina aut cuius munere, quo imbuente atque instituente sumpserunt? numquid hoc a paterno semine indeptae sunt aut in genitali utero atque in materna carne didicerunt?

nec uterum utique norunt nec semen sciunt: depasti tantummodo flores in aluearia congeruntur, ex quibus inaestimabili opificio apes exeunt. nihil illic genetricum uiscera prolibus conferunt neque apes ex apibus eduntur: operariae tantum sunt, non procreatrices. ex herbarum flosculis animantia prodeunt: quid simile herbis et animantibus? quis fabricator igitur rerum istarum sit, credo, intellegis. i nunc et ambige, an potuerit natiuitati suae dominus id tribuere quod uides eum etiam facturis minimis praestitisse.

superfluum forte sit post haec et alia addi aliquid: sed tamen etiam non necessaria ad exemplum addantur ad cumulum. lucustis repente subtexi aera, impleri terras uidemus. prode earum semina, prode ortus, prode generatrices. inde enim, at uides, exeunt, unde nascuntur. praescribe his rebus omnibus, quod homousios parienti esse natiuitas sua debet, et tam inuenieris in praescriptionibus his ridiculus, quam nunc es in neganda domini natiuitate furiosus. et quid post haec? numquid progredi nos debere ultra uel tu ipse existimas? adhuc addimus tamen aliquid. ex ouis uolucrum, quas in Aegypto hibes uocant, basiliscos serpentes gigni indubitabile est. quid cognatum et consentaneum aui atque serpenti? cur homousios parienti natiuitas sua non est?

et tamen haec omnia nec [*]( 18] cf. Basil. Hexaëm. P, 2, 15. ) [*]( 1 plucita p 5 sumserunt N nuuquid M 7 carne om. p 9 inextimabili M 10 genitricum M generatricura p 11 tantummodo M 12 producunt M erbis M 14 intelligis p i om. M in hutic p natiuitatis Nlp 15 faturis p 16 haec talia M aliquod Nl 17 non om. M ivdduntur M 18 locustis N2Mpo subtegi M terra M 21 omousios Np debeat MfJ tamen NIMp 22 ridiculis Nip quem Nl qui p 23 nuuquid M 26 hibee NMp: ibea v basilicos p quod M 27 omousios Np , I )

361
gignentes agunt nec nascentes sciunt, sed fiunt latentibus causis et inexplicabili quadam atque multiplici gignentis lege naturae. et tu eius natiuitati terrenarum opinionum praescriptiunculas obicias, qui nec earum quidem natiuitatum rationem reddere potes, quae nutu ipsius ac praeceptione nascuntur, cuius arbitrium totum agit, cuius imperium totum efficit, cui nihil contra ire, nihil obsistere potuit et ad totum quod possibilitate agendum erat uelle suffecit.