De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
ergo apud te nec coturnices subito uentuB intulit nee manna. decidit nec uinum ex aqua prodiit nec multa hominum milia exiguo cibo pasta sunt nec post lutum caeco lumen apparuit. quodsi haec omnia incredibilia utique et contra rationem uidentur nisi a deo facta credantur, cur in natiuitate eius denegas quod in operibus confiteris? aut numquid praestare ortui suo aduentuique non potuit, quod humanis remediis atque utilitatibus non negauit?
Longum est de hac re et prope fabulosum amplius dicere. sed tamen ad confutandam ineptiam atque insaniam tuam, qua ais quod homousios parienti natiuitas esse debet, id est quod dissimilem se quaelibet parere non possit, etiam terrenarum rerum exempla proferam, quo ex dissimilibus nasci multa conuincam: non quod in tali re comparatio ulla aut fieri possit aut esse debeat, sed ut non dubites in sacro ortu existere id potuisse quod etiam in terrenis his et caducis uideas prouenire. apes, sicut minima admodum, ita prudentissima ac [sollertissima animalia, ex diuersissimis edi legimus atque exire naturis.
cum enim sint miri ingenii animantia et non solum sensu, sed etiam prudentia abundent, excerptis quibusdam herbarum floribus procreantur. quod maius exemplum adhibendum aut assumendum putas? ex inanimis animalia, ex insensibilibus sensibilia nascuntur. qui opifex illic, qui fabricator est, qui formator corporum, qui inspirator animarum? sonum denique ipsum, quo inter se quasi loquuntur, quis dedit?
concmnitatem \' pedum, ingenium orium elegantiamque pinnarum quis finxit [*]( 21] cf. Aristot hist, anim V, 21, p. 553*, 19. ) [*]( S ei I ex p milia hominum Mc 4 aperuit NMp 7 nunqiiid M 12 quod] quomodo Np omonsios Np homousius M debeat Mv: cf. N. 6 13 dissimile M se] sibi res av: om. M fort. a se poxsiut M 14 quod M 17 cadttcis) catholicis M 18 ammodum N 19 solertissima. N edi legimus] esse didicimus M 20 solo p 21 sensum N1 exceptu N ex certis M 28 ex auimls M iusensibili M ex insensibilibus sensibilia om. p 26 quo pe: quod NM locuntur Mp conciimitates N\'p concinnitates has an 27 ingenium orium scripsi : geniorium NI ingeniorium N1 artem morum M geminorum p ingeniorum a artem oriiun 0: cf. GeU. 1, 9, 2 de oris et uultus ingenio pennarum 2Ppa )
nec uterum utique norunt nec semen sciunt: depasti tantummodo flores in aluearia congeruntur, ex quibus inaestimabili opificio apes exeunt. nihil illic genetricum uiscera prolibus conferunt neque apes ex apibus eduntur: operariae tantum sunt, non procreatrices. ex herbarum flosculis animantia prodeunt: quid simile herbis et animantibus? quis fabricator igitur rerum istarum sit, credo, intellegis. i nunc et ambige, an potuerit natiuitati suae dominus id tribuere quod uides eum etiam facturis minimis praestitisse.