De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

communem oniuium dicis condicionem esse nascendi, eandem legem esse generandi, non potuisse penitus in uniuersitate generis humani uni tantum homini contingere quod uetuerit deus omnibus prouenire. non intellegis de quo dicas, non uides de quo loquaris: quia auctor utique omnium condicionum cunctarum lex naturarum est, per quem est et quidquid homo potest et quidquid non potest, quia ipse utriusque rei penitus modum statuit, et usque quo accederet facultas et quo ulterius non progrederetur infirmitas.

quam lusane ergo tu ei impossibilitatem humanam obicis, cui possibilitas ipsa debetur. si personam domini terrenis infirmitatibus aestimes et omnipotentiam dei humanis rationibus metiaris, nihil utique quod secundum corporeas ipsius passiones deo congruum uideatur inuenies. si enim ueri simile uideri potest ut Maria anteriorem se deum parere non quiuerit, quomodo ueri simile erit quod crucifixus ab hominibus deus fuerit? et tamen idem qui crucifixus est deus ipse praedixit: si affiget homo deum