De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
mementote magistrorum ueterum sacerdotumque uestrorum, Gregorii per orbem nobilis, Nectarii sanctimonia insignis, Iohannis fide ac puritate mirabilis, Iohannis, inquam, Iohannis illius, qui uere ad similitudinem Iohannis euangelistae et discipulus Iesu et apostolus quasi super pectus domini semper affectumque discubuit. illius, inquam, mementote, illum sequimini, illius puritatem, illius fidem, illius doctrinam ac sancti-II moniam cogitate. illius mementote semper doctoris uestri ac nutritoris, in cuius quasi gremio quodammodo amplexuque creuistis, qui communis mihi ac uobis magister fuit, cuius discipuli atque institutio sumus.
illius scripta legite, illius informationem tenete, illius fidem ac meritum amplexamini. quod etsi adsequi grande est ac difficile, sequi tamen pulchrum atque sublime, quoniam summarum rerum non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa laudanda est, quia numquam fere aliquis eius rei portione ad plenum caret, ad quam scandere ac peruenire contendit.
ille ergo nobis in sensu semper et quasi in conspectu sit, ille in animo atque in cogitatione uersetur, ille denique ipse uobis etiam haec quae a me sunt scripta commendet, quia haec quae ego scripsi ille me docuit. ac per hoc [*]( 6] Ps. 52, 5. 7] Col, 2, 21-22. 0] II Cur. ti, 17. I ) [*](1 in om. M 3 atqua M et p 4 effectum N 5 huuitatem M1 6 scribtum N deuoret p 8 quidquam M 9 existe pl eius ow M separemini M 10 ueterurn] uestrorum M 13 euuangelistae p 14 di- I acipuli M semper domini M 19 cummuuis N 20 acribta legimus N1 informationc N 21 illius fidem om. M merita M 22 pulcruui p 24 nunquam M 25 eiusdem p 26 contenderit Mv 28 scribta et 29 scribsi N i )
et quia, ut ipse nos dominus deus noster unigenitus tuus docuit, ita dilexisti hunc mundum, ut pro salute mundi unigenitum tuum mitteres, dones hoc plebi tuae quam redemisti, ut de incarnatione unigeniti filii tui et tuum donum et affectum illius sapiat, et hoc, quod pro nobis unigenitus tuus dominus deus noster et natus et passus est et resurrexit, ita omnes et intellegant et ament, ut dignatio sacrae maiestatis profectus sit nostri amoris, nec in animis uniuersorum humilitas illius imminutionem habeat honoris, sed augmentum semper pariat caritatis, ac beneficia sacrae misericordiae ita omnes pie ac sapienter intellegamus, ut tanto plus debere nouerimus nos deo nostro, quanto humilior propter nos factus est a se deus. [*]( 7] cf. Ioh. 8,16. ) [*]( 2 quicquid p putatos N potatus M S referre M 6 scribsimus N tuo dono M 9 ut incaraationem M 10 tuo dono M 12 intelligant Mp 18 sacrae] suae Mv 16 intelligamus Mp 17 nostro deo M 18 deus. Explicit liber - VII. cassiani de inoarnatione dfii (dñi om. p) contra nestorium Np Amen M)