De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
ut theotocon esse cognoscant, non res tantum blasphemiis tuis sunt oppositae, sed et uerba rerum, ut aperte intellegamus olim aduersus blasphemias tuas munimen a deo inexpugnabile praeparatum, quod uenturam quandoque uim haereticae impugnationis parato iam muro frangeret ueritatis., et tu, o impiissime atque inpudentissime praeclarae urbis contaminator et catholicae ac sanctae plebis grauis et exitiosa contagio, stare in ecclesia. dei ac loqui audes, et blasphemiis ac furiosis uocibus tuis sacerdotes semper inlaesae fidei et catholicae confessionis infamas, dicens magistrorum priorum uitio plebem Constantinopolitanae urbis errare?
tu ergo emendator priorum antistitum, condemnator ueterum sacerdotum, tu Gregorio excellentior, tu Nectario probatior, tu Iohanne praestantior omnibusque aliis orientalium urbium sacerdotibus, qui, etsi non eiusdem nominis cuius hi quos nominaui, eiusdem tamen fidei fuerunt? quod quidem, quantum ad hanc causam pertinet, sufficit, quia, cum de fide agitur, omnes in eo idem sunt quod optimi, in quo consortes sunt optimorum.
Unde ego quoque ipse, humilis atque obscurus nomine sicut merito, licet mihi inter eximios Constantinopolitanae urbis antistites locum magistri usurpare non possim, studium tamen discipuli affectumque praesumo. adoptatus enim a beatissimae memoriae Iohanne episcopo in ministerium sacrum atque oblatus deo, etsi corpore absum, affectu illic sum, et illi dilectissimo mihi ac uenerandissimo dei populo, etsi nunc praesentia non admisceor, tamen mente coniungor.
ct hinc est quod con- condolens ei atque conpatiens in uocem nunc quasi communis tristitiae ac doloris erupi, et, quod unum potui, per opusculorum nostrorum flebilem querimoniam quasi pro membrorum atque artuum meorum infirmitate clamaui. etenim si iuxta apostolum dolente quidem minore corporis parte condolet maior atque conpatitur, quanto magis dolente maiore minorem conpati [*]( I 301 of. I Cor. 12, 26. ) [*]( 2 et om. p 8 blaaphemis 0 12 tu condemnator 11 15 hii p 16 quodj quomodo p 19 ergo N1 20 mibi sicut inter Np 24 iffectum N* 27 uoce N 29 per M meubrorum p 31 quidem] quod N1 quid p fori. recte )