De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
numquid aut aqua hanc naturam habuit ut oculos pareret, aut lutum ut lucem crearet? nihil utique horum, praesertim cum aqua caeco nihil conferat, lutum autem uidentibus etiam obesse possit. et quomodo res nocendi uim in se habens officium remedii ac salutis exhibuit, et quae obesse sanis solet, quasi ministra tunc sanitatis fuit? dicis itaque dei hoc tribuisse uirtutem, dei praestitisse medicinam, et omnia haec quae diximus omnipotentiam penitus effecisse diuinam, qui potens sit utique et ex insolitis noua condere et ex contrariis salubria constituere et ea, quae in impossibilitatibus atque inefficientiis sita sint, in rerum possibilitates effectusque mutare.
Idem ergo de ortu ipsius domini quod de rebus omnibus confitere. crede deum natum ut uoluit, quem non negas potuisse quod uoluit: nisi forte uirtutem, quae ei ad alia omnia affuit, ad se ipsum aestimas defuisse, et ipsi ad natiuitatem suam omnipotentia sua defuit, quae ab eo procedens uniuersa penetrauit. tu mihi in natiuitate domini obicias: nemo anteriorem se parit, et in partu quo omnipotens deus natus est dicas: homousios parienti debet esse natiuitas? quasi uero cum quolibet hominum humanis legibus agas, cui [*]( 8] cf. Ioh. 9, 1 sqq.__ ) [*]( 1 et regius M egregius p ammirabiUs N 2 austuin NM 3 uèl] aut M 4 sumtasa 5 uasarum M 6 honim Mv cogitatio N 7 coustituenci? M 9 ab tuto Mv eo om. Mv abluti eo N2 cf. cap. 4, 5 10 ut aute lucem om. Np 12 noscendi N 13 hac N exibuit M 14 tnnc om, M 17 insotutis N utique et solitis M 19 in efficientiia pv sitae NM 23 omnia alia M 24 afflait p extimas M 28 dicit Mv omousioB Np homousius M )
communem oniuium dicis condicionem esse nascendi, eandem legem esse generandi, non potuisse penitus in uniuersitate generis humani uni tantum homini contingere quod uetuerit deus omnibus prouenire. non intellegis de quo dicas, non uides de quo loquaris: quia auctor utique omnium condicionum cunctarum lex naturarum est, per quem est et quidquid homo potest et quidquid non potest, quia ipse utriusque rei penitus modum statuit, et usque quo accederet facultas et quo ulterius non progrederetur infirmitas.
quam lusane ergo tu ei impossibilitatem humanam obicis, cui possibilitas ipsa debetur. si personam domini terrenis infirmitatibus aestimes et omnipotentiam dei humanis rationibus metiaris, nihil utique quod secundum corporeas ipsius passiones deo congruum uideatur inuenies. si enim ueri simile uideri potest ut Maria anteriorem se deum parere non quiuerit, quomodo ueri simile erit quod crucifixus ab hominibus deus fuerit? et tamen idem qui crucifixus est deus ipse praedixit: si affiget homo deum