De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

numquid aut aqua hanc naturam habuit ut oculos pareret, aut lutum ut lucem crearet? nihil utique horum, praesertim cum aqua caeco nihil conferat, lutum autem uidentibus etiam obesse possit. et quomodo res nocendi uim in se habens officium remedii ac salutis exhibuit, et quae obesse sanis solet, quasi ministra tunc sanitatis fuit? dicis itaque dei hoc tribuisse uirtutem, dei praestitisse medicinam, et omnia haec quae diximus omnipotentiam penitus effecisse diuinam, qui potens sit utique et ex insolitis noua condere et ex contrariis salubria constituere et ea, quae in impossibilitatibus atque inefficientiis sita sint, in rerum possibilitates effectusque mutare.