De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Rufinus quoque, Christianae philosophiae uir, haud contemnenda ecclesiasticorum doctorum portio, ita in expositione symboli de domini natiuitate testatur: filius enim, inquit, dei nascitur ex uirgine, non principaliter soli carni sociatus, sed anima inter carnem deumque mediante generatus. numquid obscure deum ex homine natum testificatus est? Augustinus Hipponae Regiensis oppidi sacerdos ut autem homines, inquit, nascerentur ex deo, primum ex ipsis natus est deus: Christus enim deus. et Christus natus ex hominibus non quaesiuit nisi matrem in terra, quia iam patrem habebat in caelo, natus ex deo per quem efficimur, et natus ex femina per quem reficeremur.