De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
natum certe ex uirgine deum praedicat, matrem Mariam dei nominat. et ubi illa est prodigiosa atque execrabilis uox tua qua ais: quomodo mater potest esse alieni a natura sua? si autem mater ab ipsis uocatur, humanitas est quod natum est, non deus. ecce eximius fidei magister et hominem dicit eam esse quae genuit et deum docet esse qui natus est, et tamen hoc non infidelitatis causam, sed fidei esse miraculum.