De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

haec quidem pauca sunt de satis multis, sed tamen uides etiam ex his quae diximus, quod palam et euidenter natum ex Maria deum praedicat. et ubi illud tuum: non potuit creatura parere creatorem, et: quod natum est ex carne, caro est? longum est de singulis personis conuenientia dicere: enumeratio magis quam exsecutio dictorum agenda est, quia sibi ad exsecutionem sui ipsa sufficiunt.

Ambrosius, eximius dei sacerdos, qui a manu domini non recedens in dei semper digito quasi gemma rutilauit, in libro qui est ad uirgines ita memorat: fraternus meus candidus et rubeus, candidus quia patris splendor est, rubens quia partus est uirginis. memento tamen in eo antiquiora diuinitatis insignia quam corporis sacramenta. non enim coepit ex uirgine, sed qui erat, uenit in uirginem.