De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hilarius, uir uirtutum omnium atque ornamentorum et sicut uita, ita etiam eloquentia insignis, qui et magister ecclesiarum et sacerdos non per sua tantum merita, sed etiam per profectus creuit aliorum et inter procellas persecutionum ita immobilis perstitit, ut per inuictae fidei fortitudinem etiam confessoris ceperit dignitatem, in libro fidei primo deum uerum ex deo uero dominum Iesum Christum et ante saecula natum et postea hominem genitum esse testatur.