De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
i nunc et donatam domino gloriam [*](2] Ioh. 20, 17. 5] Pa. 46, 6. 17] Ps. 28, 7. 20] 1. o. 8. 21] 1. c. 25] L c. 10. ) [*]( 1 posito M 3 indicat M quin in p 4 quo a 6 iubilo et M et Uulg. 7 euidentem Np 8 eipleuit M 19 quis N tantum Nl 12 gloriam N glorif M 14 numerantis N1 15 o om. M 17 atollite M(v) 18 introiuit N1 20 subdit p 24 hanc p 27 minueret p 29 praedicauit Mp i uuuc scripsi: In hunc Np iam nunc M nunc t\' et om. M: cf, III, 15, 4. YII. 5, 4 ) [*]( IVII. Cass, i. ) [*]( 52 )
Sed tempus tandem est finem libro, immo uniuerso° operi inponere, si pauca tamen sanctorum uirorum atque inlustrium sacerdotum dicta subdidero, ut id, quod auctoritate testimoniorum sacrorum ia.m approbauimus, etiam fide praesentis temporis roboremus.
Hilarius, uir uirtutum omnium atque ornamentorum et sicut uita, ita etiam eloquentia insignis, qui et magister ecclesiarum et sacerdos non per sua tantum merita, sed etiam per profectus creuit aliorum et inter procellas persecutionum ita immobilis perstitit, ut per inuictae fidei fortitudinem etiam confessoris ceperit dignitatem, in libro fidei primo deum uerum ex deo uero dominum Iesum Christum et ante saecula natum et postea hominem genitum esse testatur.