De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Sed uideamus tamen qua tandem praecedentes blasphemias tuas adiectione concludas: qui tantam, inquis, gloriam Christo donauit. gloriam nominas ut contumeliam facias. nam in eo quod donatum dominum gloria asseris, dum accepisse dicis, indiguisse blasphemas. hoc enim agit impius sensus tuus, ut largitas munerantis indigentiam accipientis ostendat. et — o infelicem impietatem tuam — et ubi illud est quod de ascendente in caelum domino Iesu Christo ipsa olim diuinitas praenuntiauit, tollite, inquiens, portas, principes, uestras, et introibit rei gloriae?
cumque ipse sibi, ut solet sermo diuinus, quasi sub inquirentis nomine respondisset: quis est iste rex gloriae? statim subdidit: dominus fortis et potens, dominus potens in proelio, sub proelii utique gesti nomine uictoriam domini triumphantis ostendens. deinde cum ad conplendam rei expositionem textum supra dicti sermonis iterasset, hac maiestatem domini caelum introeuntis conclusione monstrauit dicens: dominus uirtutum, ipse est rei gloriae. scilicet ne susceptio corporis honorem summae inminueret diuinitatis, eundem hic dominum uirtutum et regem caelestis gloriae esse docuit, quem superius uictorem inferni proelii indicauit.