De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
et ideo dici hinc amplius non necesse est nisi ad manifestandam tantum impietatis tuae causam atque originem, quia spinae utique ac tribuli ei radicibus emergentes qualitate sui stirpem suam produnt et ex eo ipso quod sunt indicant unde nascantur. ita ergo et tu, Pelagianae haereseos spinosa suboles, idem ostendis in germine quod pater tuus habuisse traditur in radice. ille enim, ut Leporius discipulus suus dixit, dominum nostrum asserebat Christum factum esse per baptismum, tu in baptismo templum dei dicis factum esse per spiritum. non quidem ad plenum eadem uerba sunt, sed ad plenum una peruersitas.
Addis autem etiam hoc praedictis impietatibus tuis quod eleuationem domino in caelum spiritus condonarit, ostendens scilicet sacrilego sensu tuo, quod tam inbecillum ac tam [*]( 2 onoratior N 3 is qui... dMcendebatur om. M descedebat N his qui deferebat M 7 intelligi Mp 8 quam his M 9 ci I credere p 10 eadem om. Np 11 poenitos N 12 scs N 13 cum om. M 19 triboli Nl 20 qualitatis aua M producunt Np 22 hereos p subules M soboles N\'pa 23 radice. Lcporius ille Mv 24 nostrum] non M 26 dei om. M spiritum] xpra Np 27 eandem p1 28 autem om. Np suis N )
quid te appellem, quid te aestimem, qui corrumpendo diuinas litteras id agis, ne testimonia sacra habeant uim testimoniorum? nonum audaciae genus, quae id efficere argumentis nequitiae suae nititur, ut falsitatem ueritas confirmare uideatur. non enim ita in apostolicis actibus dictum est, ut tu ais. quid. enim scriptura dicit? quae coepit Iesus facere et docere usque in diem qua praecipiens apostolis, per spiritum sanctum quos elegit, assumptus est.