De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et ideo dici hinc amplius non necesse est nisi ad manifestandam tantum impietatis tuae causam atque originem, quia spinae utique ac tribuli ei radicibus emergentes qualitate sui stirpem suam produnt et ex eo ipso quod sunt indicant unde nascantur. ita ergo et tu, Pelagianae haereseos spinosa suboles, idem ostendis in germine quod pater tuus habuisse traditur in radice. ille enim, ut Leporius discipulus suus dixit, dominum nostrum asserebat Christum factum esse per baptismum, tu in baptismo templum dei dicis factum esse per spiritum. non quidem ad plenum eadem uerba sunt, sed ad plenum una peruersitas.