De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
tu ergo, qui idem uis dominum fuisse quod unum ex seruis suis (quia, sicut apostoli nihil utique habuerant nisi a domino suo accepissent, ita tu nihil uis dominum ipsum habuisse nisi quod a spiritu acceperit, ac per hoc et ipsum quod habuit non ut dominum uis habuisse sed ut seruum accepisse.), dic mihi ergo quomodo ille potestate ipsa ut sua, non ut accepta utebatur? quid enim de eo legimus? surge, inquit paralytico, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam. et iterum supplicanti pro filio patri uade, inquit, filius tuus uiuit. et illud ubi unicus matris ad sepulchrum deferebatur, adulescens, inquit, tibi dico, surge.