De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Dicis quoque quod spiritus eum fecerit daemonibus metuendum. ad quod quidem respuendum ac refutandum etiamsi ipsa dicti execrabilitas satis sufficit, tamen adhibemus exempla. dic mihi, quaeso, tu, qui hoc quod eum daemones metuerint non suum dicis, sed alienum, nec potestatis hoc uis fuisse, sed muneris, quomodo etiam nomen eius potestatem habuit qua ipse, ut tu ais, indigens fuit? quomodo in nomine eius daemones eiecti, debiles curati, mortui suscitati sunt? Petrus enim apostolus claudo illi, qui sedebat ad speciosam portam templi, in nomine, inquit, Iesu Christi surge et ambula.