De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

non enim ita ab apostolo positum est ut tu id truncum uitiatumque posuisti. quid enim apostolus ait? et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu. uides ergo quod mysterium pietatis uel sacramentum iustificatum apostolus praedicauit. non enim tam inmemor ipse dictorum suorum ac doctrinae erat, ut eum iustitia eguisse diceret quem ipse semper iustitiam praedicarat dicens: qui factus est nobis iustitia et sanctificatio et redemptio. alibi quoque sed abluti, inquit, estis, sed iustificati estis, sed sanctificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi.