De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
alterum enim proprium est diuinitatis natiuitati, alterum carnis, et sicut in deitate est sine matre, ita in corpore est sine patre generatus. ac sic, cum nec sine patre nec sine matre sit, et! sine patre tamen et sine matre credendus est, quia, si dum ex patre nascitur respicis, sine matre est, si dum ei matre, sine patre. ac sic in singulis natiuitatibus alterum habens [*]( 1 iaceris M seculis M sctis p 2 forte M 5 nomen post patris om. M reticeri M 7 ponere illud p eum] illum M 8 in om. M I 10 si om. p intelligi Mp 11 intelligitur Mp 13 truncum] erunt. cum N 14 Bcribtum N esse M 16 blasphemia M montia N męntio p amenciaq; M blasphemia et ameutia v quae om. M 17 quod I legi N1 18 intelligenciam M poasit M 21 hereticae N 22 truo- j cata N] et trunca M dupplicem p 28 deum M 25 et] quia Mv 27 generatua om. M i )
Quomodo sine genealogia dominum fuisse dicit, cum euangelium Matthaei a genealogia coeperit saluatoris dicens: liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham? ergo et iuxta euangelistam habet genealogiam et iuxta apostolum non habet, quia iuxta euangelium ex matre habet, iuxta apostolum ex patre non habet. et ideo bene apostolus dicens sine patre, sine matre, sine genealogia ubi eum sine matre genitum esse posuit, ibi etiam sine genealogia esse memorauit. ac per hoc in utraque domini natiuitate et euangelica sibi et apostolica simul scripta conueniunt, quia et iuxta euangelistam habet genealogiam sine patre incarnatus, et iuxta apostolum non habet sine matre dominus in deitate generatus, Esaia dicente: generationem autem eius quis enarrabit?
Cur ergo, haeretice, non hoc modo quae legeras integra et incorrupta posuisti? uides itaque apostolum hac ratione, qua natum dominum sine patre posuit, hac etiam sine matre posuisse, ut et qua ratione intellegeretur esse sine patre, hac nosceretur esse sine matre, et sicut non posset utique sine patre credi, ita sine matre quoque non posset intellegi.