De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

si filius [*]( 23] Matth. 27, 42. j ) [*]( 4 et] ac Mx coequeoit p et cassatis (quass. M) Mv 5 temtationibus N 6 et om. Np 7 supplicio p iu eum v cum multa p 8 quidam M fllio M 11 suspiciens M eum om. M 13 cogitabatur N1 15 eum et] eum M consputum Mv 16 crnce mactatum M 17 eihabundare p 19 deum] domini p 20 uidens hoc Mpr 22 cousummatione M consumatione p qui eum cruciferant M 24 sentit p nostrum om. Np 25 redemptione NM per eant] ea r, om M 27 cassare M J )

369
dei, inquit, est, descendat nunc de cruce, et credimus ei, scilicet ut motus uerborum contumelia dominus desereret sacramentum, dum ulcisceretur iniuriam. uides ergo dominum etiam in cruce positum filium dei appellari, uides eos hoc quod nominant suspicari. disce itaque, ut superius dixi, uel a persecutoribus ipsis uel a diabolo filium dei credere. quis umquam aequauit daemoniacam infidelitatem? quis supergressus est? ille eum filium dei esse suspicatus est etiam cum mortem pertulit, tu negas etiam cum resurrexit: ille eum deum suspicatus est cui se occuluit, tu negas cui probauit.

Uteris ergo aduersus deum scripturis sacris et suos I ipsos in ipsum testes agere conaris. sed quomodo? uere, ut non solum dei, sed etiam testimoniorum ipsorum praeuaricator sis. nec mirum utique si, quia id quod uis non potes, id facis solum quod potes: quia uertere in deum testimonia sacra non uales, quod uales, ipsa peruertis. dicis enim: ergo et Paulus mentitur de Christo dicens: sine matre, sine genealogia. interrogo te de quo hoc uelis dixisse Paulum?

de filio et uerbo dei an de Christo, quem tu a filio dei separas et hominem tantum esse blasphemas? si de Christo, utique quem hominem solitarium dicis, quomodo nasci homo sine matre, sine genealogia maternae originis potuit? sin autem de dei uerbo ac dei filio, quid facimus quod idem apostolus, ut tu, sacrilege, aestimas, testis tuus, eodem loco atque eodem testimonio eum, quem tu sine matre asseris, etiam sine patre esse testatur dicens: sine patre, sine matre, sine genealogia? ergo superest ut apostoli testimonio utens, quia filium dei sine matre asseris, etiam sine patre esse blasphemes.