De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ac sicut eiectis quondam idolorum cultibus exterminatisque simulacris fecisti ex fanis daemonum templa !uirtutum, inserens in cauernas serpentium et scorpionum fulgentes luminis tui radios, et ex cubilibus errorum ac turpitudinum domos ornamentorum ac pulchritudinum reddidisti, ita in omnibus, quorum oculos caligo haereticae peruersitatis obsedit, lucem misericordiae tuae ac ueritatis infunde, ut incarnationis tuae magnum ac salutiferum sacramentum reserato tandem ac puro lumine contuentes ita te ex sacrosancto illo inmaculatae uirginis utero editum in mundo uerum hominem esse intellegant, ut uerum tamen deum semper fuisse cognoscant.