De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

deinde ex eo, inquit symbolus, id est ex patre natum ante omnia saecula et non factum. hoc symbolus per te locutus est, hoc tu per symbolum, Iesum Christum ante saecula ex deo patre natum et non factum. numquid aliquid de phantasiis I his quibus nunc furis symbolus dicit? numquid etiam tu ipse dixisti? ubi hic statua, ubi organum tuum? tuum, inquam: absit enim ut hoc alterius sit quam tuum. ubi illud quod dominum Iesum Christum statuae instar adfirmans non quia deus, sed quia imago dei sit adorandum putas et ex domino maiestatis organum faciens non propter se eum, sed propter eum qui quasi in eo spiret ac resonet honorandum esse blasphemas?