De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Si Arrianae aut Sabellianae haereseos assertor esses et non tuo ipso symbolo tecum uterer, conuincerem te tamen testimoniorum sacrorum auctoritate, conuincerem legis ipsius uoce, conuincerem denique probata per uniuersum mundum symboli ueritate: dicerem te, etiamsi expers intellegentiae ac sensus esses, oportere tamen sequi saltim consensum generis humani nec plus facere debere paucorum improborum peruersitatem quam ecclesiarum omnium fidem, quae utique a Christo fundata, ab apostolis tradita non aliud existimanda esset quam uox atque auctoritas dei, quae haberet in se utique et uocem et sensum dei.