De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
sic enim dicente psalmo: quid est homo, quod memor es eius? a parte totum intellegitur, dum uno homine nuncupato plenitudo humani generis demonstratur, sic etiam illud, ubi Achab peccauit, peccasse plebs dicitur, dum uniuersitate appellata a toto portio designatur. Iohannes quoque praecursor domini post me, inquit, uenit uir qui ante me factus est, quia prior me erat, quomodo igitur post se uenturum indicat quem ante se fuisse designat? si enim de homine hoc qui postea natus est intellegitur, quomodo ante ipsum fuit? si de uerbo, quomodo post me uir uenit, nisi quod in uno domino Iesu Christo et posteritas hominis et uerbi antiquitas demonstratur?