De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quod scilicet tempus nisi hoc tropo intellegitur, mentitur forsitan, quod absit a Christianis sensibus, dei sermo: sed dum utique a tempore diuinae uocis et totum uitae tempus annos plus quam quadringentos et seruitus minus multo quadringentos habet, fit ut uel a toto pars uel a parte totum ualeat intellegi. non dissimilis quoque etiam de diebus interdum ac noctibus significatio est, ubi, cum in utroque tempore unus dies intellegatur, in parte unius temporis tempus utrumque monstratur. hoc siquidem modo etiam illud quod de tempore dominicae passionis obscurum uidpt.ur aperitur.

cum enim snb exemplo Ionae prophetae futurum filium hominis dominus in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus esse praedixerit, et post sextam sabbati qua crucifixus est non nisi una tantum apud inferos die et duabus noctibus fuerit, quomodo diuini sermonis ueritas inuenitur? tropo scilicet synecdochico, id est ut et ad diem qua crucifixus est nox praeterita, et ad noctem qua resurrexit dies futura referatur: ac sic additis et nocte quae praecessit diei suae et die qui subsecutus est nocti suae i nihil deesse integro tempori noscitur, quod a sui parte suppletur. scatent his rationum exemplis scripturae sacrae, sed [*]( 4] Gen. 15, 13 (LXX). 19] cf. Matth. 12,40. i ) [*]( 2 uel homines bis p 3 Israelem pv annis seruiturum ApgyptiisI deus praedicat v egipto p 4 abraamp 8 tantum] totu Nl 9 iu-j telligitur p intelligatur v10 mentitus c serino uideatur v 11 diuine uoris] hinc pergit M 12 seniitutis M multo quam quadriugentos Mps 13 et. ita fit M ita fit v 14 intelligi Mp 15 significatio est] significatione p 16 intellig. Mp parte Np 17 de ow. M 23 sine-J doche M sjneedoches v 24 et ante ad diem om. Npv 26 praeoes- J serit M subiectus M 28 ncantent N m )

351
longum est uniuersa memorare.

sic enim dicente psalmo: quid est homo, quod memor es eius? a parte totum intellegitur, dum uno homine nuncupato plenitudo humani generis demonstratur, sic etiam illud, ubi Achab peccauit, peccasse plebs dicitur, dum uniuersitate appellata a toto portio designatur. Iohannes quoque praecursor domini post me, inquit, uenit uir qui ante me factus est, quia prior me erat, quomodo igitur post se uenturum indicat quem ante se fuisse designat? si enim de homine hoc qui postea natus est intellegitur, quomodo ante ipsum fuit? si de uerbo, quomodo post me uir uenit, nisi quod in uno domino Iesu Christo et posteritas hominis et uerbi antiquitas demonstratur?