De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
uides ergo quod Christus omnia est et nomen illius significatio est utriusque naturae, quia et homo et deus natus ita in se cuncta conplectitur, ut in eius nomine nihil deesse noscatur. non ergo ante partum uirginis eadem in praeterito aeternitas hominis quae dei: sed quia in utero uirginis unitus est deus homini, factum est ut in Christo omnino non possit alterum sine altero nominari.
Quidquid ergo de domino Iesu dixeris, totum dicis. et in dei enim filio filium hominis et in hominis filio dei filium nuncupabis, tropo scilicet synecdoches, quo et a parte totum intellegitur et a toto portio nominatur, docentibus id utique etiam scripturis sacris, in quibus dominus saepe hoc tropo utens, dum de aliis sic docet, sic etiam uoluit intellegi de se [*](2] I Cor. 8, 6. 5] I Cor. 2, 8. ) [*]( 6 cruciflxent N symbolum v 8 omousion Np dicens v 9 Maria om. 11 10 scilicet concorporans a 13 tollerautiam p 14 ac sic licet scripsi: cf. cap. 33, 3 et 5 ac scilicet Np ac licet 11 initiabilis Na: cf. p. 348, 9 17 est ante utriusque om. v 18 natus ita marg. p ita et in se 11 concta Nl 22 ut in marg. p 24 quicquid pv Iesu Christo 11 25 enim om. v 26 nunccupabis N a paite] aperte N 27 intelligitur p 28 scriptis 11 29 intelligi p de se ipso uoluit intelligi v ) [*]( XVII. Cua. 1. ) [*]( 80 )
quod scilicet tempus nisi hoc tropo intellegitur, mentitur forsitan, quod absit a Christianis sensibus, dei sermo: sed dum utique a tempore diuinae uocis et totum uitae tempus annos plus quam quadringentos et seruitus minus multo quadringentos habet, fit ut uel a toto pars uel a parte totum ualeat intellegi. non dissimilis quoque etiam de diebus interdum ac noctibus significatio est, ubi, cum in utroque tempore unus dies intellegatur, in parte unius temporis tempus utrumque monstratur. hoc siquidem modo etiam illud quod de tempore dominicae passionis obscurum uidpt.ur aperitur.